Itemque ait Dominus: Facies, et mensam de lignis Sitim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum, et semissem; spissitudinem vero tacet: et inaurabis eam ex omni parte auro purissimo. Erat autem ut dicit Josephus haec mensa proxime, velut Delphica, scilicet Appollinis, habens quatuor pedes, qui dicuntur ejus altitudo, erantque ex medietate partis inferioris rotundi, quasi tibiae, et tornatiles. Pars superior operis quadranguli, quasi femur erat, in singulis vero pedibus erat annulus aureus, sinusque erat in pede, ubi annulus missus erat, in annulis vero vectes aurati, quibus ferebatur mensa. Erat autem labium in ea per circuitum sicut in arca, et labio affixa erat aurea corona alta digitis quatuor, ita quod medietas ejus super mensam eminebat, ne superposita caderent ex ea. Altera medietas inferius pendebat ad decorem, et erat corona haec interrasilis, id est interpolata caelaturis, et plano. Erant autem, ut aiunt Hebraei, caelaturae illae quasi imagines regum, et propheticae, tot ibi sunt imagines factae, quot futuri erant reges in Jerusalem a David, usque ad Sedechiam: tamen Josephus videtur velle non fuisse in ea aliud labium, nisi hanc coronam interrasilem, id est reticulatam. Huic vero superposita erat alia corona minor ista. Sed quanta, et quomodo superposita, et an plana, vel interrasilis nescimus: tamen aureola vocatur. Hebraei dicunt et hanc prophetice additam ad praesignandam divisionem regni in duo regna. Fuit enim regnum Israel populosius regno Juda; sed tamen minus dignum et ideo aureola superposita erat, et tamen minor. Mensa haec ponebatur in tabernaculo ad Aquilonem, non longe ab aditu.